Voilà la lettre
j'ai fais une erreur lors de ma recherche de curam et donc de sens (lot).
Superioribus mensibus cum huc se contulisset quidam ex institoribus tuis, ei libellum grecum tradidi, quo per ordinem alphabeti pleraque vocabula iuris nostri explicabantur. feci hoc libentissime tum ut morem tibi gererem, tum ut studiosis consulerem si forte in mentem tibi venisset, ut eum typis tuis publicares. ceterum quid de eo factum sit nihil ultra intellexi. Quare velim mi christiane abs te certior fieri an eum ut sis editutus.
Quod si alia tibi cura animum subijt, cuperem eum libellum ad me mitteres. ego si quid habeo quod e re tua esse existimes libentissimo animo sum communicaturus.
Emblematum edendorum curam arbitror tibi excidisse, que ratio facit ut ea de re interpellandum te non putem.
tu tamen non ideo vereare me interpellare si quid est quod possim, repulsam a me non feres. Vale. Biturigibus III Kal.Febr.